|
|
|
CAPUT
1
Et quomodo invocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam
utique inme ipsum eum invocabo, cum invocabo eum? et quis
locus est in me, quoveniat in me deus meus? quo deus veniat
in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine
deus meus, est quiquam in me, quod capiat te?an vero caelum
et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiu
est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et
ego sum, quid peto, ut venias in me, quinon essem, nisi
esses in me? non enim ego iam in inferis, et tamen etiam
ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo
essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me.
an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per
quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic.
quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? quo
enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me veniat
deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo? |
|
|
|
|
|
CAPUT
2