|

 |
CAPUT 1
Et quomodo invocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique
inme ipsum
eum invocabo, cum invocabo eum? et quis locus est in me, quoveniat
in me deus
meus? quo deus veniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane,
domine
deus meus, est quiquam in me, quod capiat te?an vero caelum et terra,
quae
fecisti et in quibus me fecisti, capiuntte? an quia sine te non esset
quidquid
est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid
peto, utisi esses in me? non enim ego iam in
inferis, et
tamen etiam ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo
essem, deus
meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi
essem in te,
ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam
sic. quo te
invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? quo enim recedam extra
caelum et
terram, ut inde in me veniat deus meus, qui dixit: caelum et terram
ego impleo? |
 |
CAPUT
2
Quid autem
erat causae, cur graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar,
ne nunc quidem mihi satis exploratum est. adamaveram enim latinas,
non quas
primi magistri, sed quas docent qui grammatici vocantur. nam illas
primas, ubi
legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque
habebam
quam omnes graecas. unde tamen et hoc nisi de peccato et vanitate
vitae, qua
caro eram et spiritus ambulans et non revertens? nam utique meliores,
quia
certiores, erant primae illae litterae, quibus fiebat in me et factum
est et |
|
|
|