 |
|

 |
CAPUT
1
Et quomodo invocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam
utique inme ipsum eum invocabo, cum invocabo eum? et quis locus
est in me, quoveniat in me deus meus? quo deus veniat in me,
deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus meus, est
quiquam in me, quod capiat te?an vero caelum et terra, quae
fecisti et in quibus me fecisti, capiuntte? an quia sine te
non esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam
itaque et ego sum, quid peto, ut venias in me, quinon essem,
nisi esses in me? non enim ego iam in inferis, et tamen etiam
ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo essem,
deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non
essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo
omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te invoco, cum in te
sim? aut unde venias in me? quo enim recedam extra caelum et
terram, ut inde in me veniat deus meus, qui dixit: caelum et
terram ego impleo? |
 |
CAPUT
2
Quid autem erat causae, cur graecas litteras oderam, quibus
puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est.
adamaveram enim latinas, non quas primi magistri, sed quas docent
qui grammatici vocantur. nam illas primas, ubi legere et scribere
et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque habebam
quam omnes graecas. unde tamen et hoc nisi de peccato et vanitate
vitae, qua caro eram et spiritus ambulans et non revertens?
nam utique meliores, quia certiores, erant primae illae litterae,
quibus fiebat in me et factum est et |
|
|
|
|
|
|